- PARENTHETICA
- PARENTHETICAGraeca vox, species bellariorum, apud Ioh. Sarisberiensem Policrat. l. 8. c. 7. ubi Bellaria ait alia esse Sollennia, alia Parenthetica, ac sollemnia quidem pulmenta esse, quae in omnes transeunt, et a Graecis Catholica, h. e. universalia, appellantur. Parenthetica vero, quae ex causa necessitatis vel urbanitatis in praeceptam aliquâ ratione veniunt partem: sic dictam, eo quod sollennibus, id est, universalibus particulariter soleant interponi, apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque infra, in voce Sollennia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.